monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 23
XXI. MANSIO. Et profecti de monte Sapher, castra metati sunt in Arada . Vicesima 484 prima Mansio vertitur in miraculum. Quam pulcher ordo profectuum, quam egregia textura credentium. Post opus lateris infrenamur: post frenos in Ecclesiam introducimur: post habitationem Ecclesiae, ad Christum montem ascendimus, in quo positi stupemus atque miramur: ut noster in laudibus eius sermo superetur, invenientes in eo, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt .